- ALHARITS
- ALHARITSMuaviae fil. primus apud Arabes aucupii per sacros auctor fuit. Est autem sacer, Gall. Sacre, vox Arabica, a verbo Sakara, quod acute videre significat, et denotat accipitrum seu falconum speciem certam, cuius aucupium supra reliquas omnes aves rapaces mirabile esse scribit Alkazuinius, cum sacri duo in capreae oculos involantes, aut cam alis diverberantes detineant, donec in venatorum manus incidat. Idem miratur, avem tantillam in gruem insilire audere etc. apud Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.